라틴어 문장 검색

multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret, sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:15)
In sequentibus etiam eadem ratio speculabitur et semper alternatim, nunc quidem eaedem proportiones, aliae differentiae sunt, nunc autem ordine permutato eisdem differentiis aliae proportiones, semperque, in quibus differunt, secundum naturalis numeri ordines tetragoni et parte altera longiores sese superabunt, tantum quod geminatis summulis naturalis numeri fit progressio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:13)
Nos enim ipsas summas tetragonorum et parte altera longiorum geminavimus ad primas secundasque proportiones.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 1:15)
Quod luctum geminans amor
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 25:1)
geminantur vera pavoris ingenio:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:272)
lictori cedunt aquilae ridetque togatus miles et in mediis effulget curia castris.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
clamore nivalis Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:98)
quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni semper inoffensum dederint successibus omen sintque tropaea tuas semper comitata secures, hic tamen ante omnes miro promittitur ortu, urbis et Augusti geminato numine felix.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:5)
Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes deiecta cervice Getas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:71)
undare videres ima viris, altas effulgere matribus aedes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:230)
sed didicit non Aethiopum geminata venenis vulnera, non fusum crebris hastilibus imbrem, non equitum nimbos Latiis obsistere pilis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:182)
antevenis tempus non expectantibus ultro munificus mensaeque adhibes et nomine quemque compellas clari, sub te quod gesserat olim, admonitum facti, figendaque sensibus addis verba, quibus magni geminatur gratia nodi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:75)
Magnarum nec parcus opum geminare profundas distulit impensas, sed post miracula castris edita vel genero Romae maiora reservat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:110)
Ceterum Augustus subsidia dominationi Claudium Marcellum sororis filium admodum adulescentem pontificatu et curuli aedilitate, M. Agrippam, ignobilem loco, bonum militia et victoriae socium, geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 3장1)
sedisse inmensos montis, visa in arduo quae plana fuerint, effulsisse inter ruinam ignis memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION